# Walter Bigges Expeditio Francisci Draki Equitis Angli in Indias Occidentales Anno MDLXXXV (1588) 1.17-18

Bigges, Walter Bigges Expeditio Francisci Draki Equitis Angli in Indias Occidentales Anno MDLXXXV (1588), 1.17 to 1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bigges/walter-bigges-expeditio-francisci-draki-equitis-angli-in-indias-occidentales-ann/1.17

18. Non hic tacenda vigilantia summa generalis nostri, qui hic, ut et ante ubique, exemplo suo reliquos incitans, non secus quam unus e minimis aquae quam citissime hauriendae operam omnem adhibuit. Sed et is tanta cum prudentia ac cura, et saepe non absque vitae suae periculo, classi suae praefuit atque quam optime dispositae ubique et semper prospexit, ut etiamsi, ut e suis quilibet alius imperatis dumtaxat tanta cum laude paruisset, primo honoris loco meritissimo dignus haberetur. Qui etiam felix vicario tanto capitaneo Carleil, cuius consilia certissima inque rebus gerendis solertiam non nisi felici eventu umquam experiebatur. Laus vero illa utrique communis erat, quod omni tempore et loco unumquemque, prout merebatur, poena aut praemio afficerent. 19. III Idus Maias iterum Capo S. Antonio solvimus, et V Kalend. Iun. iuxta Capo de la Florida navigantes nusquam appulimus donec, toto illo die eamdem regionem Floridam semper a latere habentes procul, Septemtrionem versus, speculam quamdam ligneam quatuor malis navalibus subnixam, in quam per triginta gradus ascendebatur, conspeximus. Ad quam actuariis navibus nostris terram ingressi per ripam fluminis aliquandiu incessimus, si fortassis ad quae loca ab hoste ibi tenta tandem pervenire possemus. Non enim hic quemquam itineris ducem aut locorum istius regionis gnarum habebamus. Generalis noster vicarium suum primum agmen ducere iussit. Sic iam vix milliare integrum progressi propugnaculum quoddam nuper ab Hispanis extructum ad alteram amnis ripam, indeque milliari altero distans oppidum moenibus nullis munitum, aedificiisque ligneis temere constructum, in conspectu habuimus. Hic tormenta nostra ad disiicendum propugnaculum paravimus, unumque ex iis ante vesperam e regione eiusdem collocavimus. Primus globus ab ipso vicario generali in vexillum hostium emissus fuit, qui id medium transvolavit, quemadmodum a Gallo quodam qui ab illis ibi aliquandiu in carcere detentus fuerat post intelleximus. Tormentum deinde alterum in inferiorem propugnaculi partem, quae e tigno ligneo erat, direximus. Eadem illa nocte vicarius generalis cum quatuor vexillis militum flumen traiicere, suosque ibi loco fossis undique munito tam vicinos propugnaculo ipsi, ut ad id inde scopetarii nostri facile pertingere, et quemcunque caput ibi altius erigentem percellere possent, collocare, item tormenta etiam sua in hostes statim dirigenda eo tranvehere decreverat. Sed cum navales socii ad ducendas fossas praesto non essent, negotium illud omne in proximam noctem delatum fuit.

---

Bigges, WALTER BIGGES EXPEDITIO FRANCISCI DRAKI EQUITIS ANGLI IN INDIAS OCCIDENTALES ANNO MDLXXXV (1588). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/biggs.
