# Walter Bigges Expeditio Francisci Draki Equitis Angli in Indias Occidentales Anno MDLXXXV (1588) 1.7-8

Bigges, Walter Bigges Expeditio Francisci Draki Equitis Angli in Indias Occidentales Anno MDLXXXV (1588), 1.7 to 1.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bigges/walter-bigges-expeditio-francisci-draki-equitis-angli-in-indias-occidentales-ann/1.7

8. Sed antequam ulterius progrediamur, de ordine disciplinaque militari in insula illa S. Iacobi nobis observata, atque aliis quibusdam memoratu non indignis, quaedam etiam dicenda nobis. Quisque ibi capitaneus dilectum militum suorum habebat, qui iusiurandum adacti se regiae maiestati Anglicae ut supremae dominae fideles usque ad mortem futuros, generalis eiusque officialium iussis semper obtemperaturos. Illud autem imprimis mirabamur, quod omni eo tempore quo illic haerebamus nec insulae a rege Hispaniarum praefectus, nec episcopus civitatis cuius magna ibi auctoritas, nec civium aut incolarum quisquam nos accederet (e quibus vel a quibus aliquos eam ob rem venturos indies expectabamus) qui rogaret ea quae asportabamus reddere, aut saltem non omnia illis ad vitam necessaria auferre, neu urbem incendere vel omnino delere vellemus. Et quamquam usque ad duodecim leucas Anglicas (ut supra dictum) in regionem illorum penetrassemus, ubi gubernatorem cum episcopo esse, nosque advenientes fugere audiebamus, et inde redeuntes, illos quod se nobis procul ostendissent expectaremus, tamen numquam ad nos propius accedere voluerunt, etsi oppido paucos numero mitteremus qui eos ad colloquium poscerent. Cuius diffidentiae insolitae caussam fuisse suspicor memoriam adhuc recentem iniuriae maximae ab illis ante triennium illatae Gulielmo Haukins Plymouthensi, qui illac etiam expeditione sua iter habuerat, ergaque quem fidem datam violaverant. Quod facinus, quia id iam paucis ignotum arbitror, repetere hic vicem hanc supersedebo. Indigne igitur ferentes quod colloquium semper nobis denegassent, tum quod cadaver pueri cuiusdam nostratis temere in via repertum, capite obtruncato intestinisque extractis crudelissime deformassent, domos omnes tam rure quam in urbe illinc abeuntes incendimus. 9. Unde porro occidentales Indias versus pergentes, non ita diu in mari fueramus, cum nos morbi genus quoddam insolitum, quasi contagio quaedam, subito invasit, et e nostris plusquam trecentos intra exiguum tempus e medio sustulit, quam non prius sensimus quam octo dies post nostrum ex insula D. Iacobi discessum, ad quod usque tempus numerus nostrum omnino integer adhuc fuerat. Sed et post multi etiam arida febri correpti fuere, e quibus pauci in vita remanserunt, illique quidem non parum diu post mentem ac membra viresque omnes vi morbi continua debilitati. In corporibus quorumdam mortuorum maculae exiguae quaedam apparebant, non absimiles iis quibus cutem illorum qui peste laborant convariari plerumque videmus.

---

Bigges, WALTER BIGGES EXPEDITIO FRANCISCI DRAKI EQUITIS ANGLI IN INDIAS OCCIDENTALES ANNO MDLXXXV (1588). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/biggs.
