# De Mundi Aeternitate 1.14-19

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.14 to 1.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.14

Hoc idem, apparet per Aristotelem VIII Physicorum, qui dicit quod, licet aliquid sit aeternum, non tamen debet poni principium: triangulum enim habere tres angulos aequales duobus rectis est aeternum, huius tamen aeterni quaerenda est altera causa; ergo aeternum potest habere causam; cum igitur nihil in duratione potest praecedere illud quod est aeternum, igitur effectus potest esse coaeternus suae causae; mundus est effectus primi entis; ergo mundus potest esse sibi coaeternus. Item, patet per exemplum: si sol semper fuisset in nostro haemisphaerio, lumen semper fuisset in medio, et fuisset lumen coaeternum soli, et tamen effectus eius; quod non esset, nisi effectus posset esse simul cum sua causa in duratione. Item, si pes semper fuisset in pulvere, vestigium sibi fuisset coaeternum, et tamen effectus eius. Item, hoc idem arguitur per rationem sic: nihil est aeternum in futuro absque praeterito, quia virtus quae potest facere durationem aeternam alicuius rei in futuro, ipsa potest fecisse durationem aeternam eiusdem rei in praeterito: cum illa virtus sit intransmutabilis et semper se uno modo habens; mundus autem est aeternus in futuro et secundum sententiam christianae fidei, et secundum quorundam philosophorum opinionem; ergo per eandem virtutem potuit fuisse aeternus in praeterito. Sic ergo mundus potest esse aeternus, et ex hoc nullum videtur sequi impossibile per rationem, nec ex hoc potest argumentari aliquod inconveniens. Et hoc apparebit illi qui studium suum posuerit ad hoc. [4.] Quod autem mundus sit aeternus, arguitur sic: <1> Omne incorruptibile habet virtutem ut sit semper; quia si talem virtutem non haberet, incorruptibile non esset. Mundus autem est incorruptibilis, quia omne ingenitum est incorruptibile; ergo mundus habet virtutem ut sit semper; res autem per totam durationem ad quam virtus sua essendi se extendit: ergo mundus est aeternus.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
