# De Mundi Aeternitate 1.20-23

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.20 to 1.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.20

<2> Item, illud est aeternum quod non habet ante se aliquam durationem: omne enim novum habet ante se aliquam durationem; sed mundus ante se nullam habuit durationem, quoniam non tempus: tempus enim non erat ante mundum, quia tempus sequitur motum primi mobilis, ut passio subiectum; neque erat aeternitas ante mundum, quoniam illud nunquam est quod habet ante se aeternam durationem; si ergo ante mundum fuisset aeterna duratio, mundus nunquam fuisset. <3> Item, quod fit de novo, hoc potest fieri, quia si non, tunc fieret quod impossibile est fieri; quo autem res potest fieri, haec est materia; sed ante mundi factionem non erat aliqua materia ex qua mundus fieret; ergo mundus non est de novo factus, ergo est aeternus: cum inter novum et aeternum non sit medium. <4> Item, omne novum factum est per transmutationem; quoniam qui tollit transmutationem, tollit omnem novitatem; omnis autem transmutatio habet subiectum et materiam, ut scribitur principio VIII Metaphysicae et VII eiusdem et III Physicorum: quoniam motus et omnis mutatio est actus entis in potentia [et quidem] secundum quod huiusmodi; cum igitur ante mundum non fuerit aliqua materia et subiectum transmutationis quae exigeretur ad novam factionem mundi, si mundus esset factum novum; ergo mundus non est novum factum, sed aeternum. <5> Item, omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione, oportet quod fiat in parte illius: quod enim fit in toto die, non est novum in die, et quod est in toto anno, illud non est novum in anno, sed illud quod est novum in anno oportet quod sit in aliqua parte anni, inter autem durationes omnes solum tempus partes habet; mundus autem naturaliter est ante tempus; ergo mundus non est novus, sed aeternus.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
