# De Mundi Aeternitate 1.32-36

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.32 to 1.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.32

[5.] Respondebit aliquis quod immo mundus est factum novum, quia haec fuit forma voluntatis divinae ab aeterno, ut mundum produceret in hora in qua factus est: ab antiqua enim voluntate potest procedere effectus novus, et propter hoc non oportet quod contingat aliqua transmutatio vel in voluntate vel in volente: habet enim aliquis nunc voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente tertia die facit tunc quod prius voluit et ab antiquo, nec tamen facta est aliqua transmutatio in voluntate nec in volente; et hoc modo mundus potest esse novus, quamquam habet causam aeternam [et] sufficientem. Sed contra hunc modum ponendi arguitur sic: qui fingit antecedens, fingit omne, quod ex ipso sequitur, nec ipsum certificat; tu autem fingis in Deo talem formam voluntatis ab aeterno, nec eam potes declarare, et sic facile est omnia fingere: dicet enim tibi aliquis quod non fuit talis forma divinae voluntatis ab aeterno, nec habes, unde sibi contradicas; ergo etiam fingis mundum esse novum, nec hoc poteris declarare. Item, contra eundem modum ponendi arguitur sic: volitum procedit a voluntate secundum formam voluntatis; si ergo talis fuit forma voluntatis divinae quod ab aeterno voluit producere mundum in hora, ut tu dicis, ergo fuisset Deo impossibile prius mundum produxisse quod videtur inconveniens, cum Deus sit agens per libertatem voluntatis. Ad hanc rationem respondebis quod, immo Deus potuit prius fecisse mundum, quia, sicut habuit hanc formam voluntatis ab aeterno, sic potuit habere aliam, et ideo, sicut mundum produxit in hora in qua factus est, sic potuit ipsum prius produxisse. Sed contra hanc rationem arguitur sic: quod unius formae voluntatis est et potest esse alterius, hoc est transmutabile secundum voluntates; sed Deus penitus est intransmutabilis; ergo non potest habere aliam formam voluntatis quam illam quam habuit ab aeterno.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
