# De Mundi Aeternitate 1.37-41

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.37 to 1.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.37

<14> Item, ab antiqua voluntate, inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus: quod enim effectus non est simul cum causa in duratione, hoc facit transmutatio cadens inter illa: qui enim transmutationem tollit, ipse tollit omnem exspectationem; sed inter voluntatem Dei, quae aeterna est et mundum nulla potest cadere transmutatio; ergo ante mundum nulla potest esse transmutatio; ergo mundus coaeternus est voluntati divinae. <15> Item, secundum exemplum quod positum est, non est conveniens in proposito; scilicet quod homo aliquis nunc habet voluntatem faciendi aliquid post tres dies, adveniente autem tertia die facit illud quod ab antiquo voluit, illud exemplum inconveniens est in proposito: quia, licet in voluntate non sit facta transmutatio nec in volente, tamen facta est transmutatio quae est adventus horae, scilicet tertiae diei. Quodsi nec facta esset transmutatio in volente, nec in passivo ex quo fieri debuit novus effectus; nec illa transmutatio quae est adventus horae, tunc ex aliqua voluntate non posset fieri novus effectus, quia omnis novus effectus requirit ante se aliquam transmutationem, ut diceret aliquis. Et quia ante mundum non est facta transmutatio in voluntate ex qua factus est mundus, nec in materia ex qua fieri deberet mundus - quoniam mundum non antecedit materia - nec etiam facta est illa transmutatio ante mundum quae est adventus alicuius horae, tunc videtur quod ex voluntate aeterna non potuerit fieri mundus novus. Et ideo illud exemplum inconveniens est in proposito. Istae sunt rationes per quas quidam haeretici, tenentes aeternitatem mundi nituntur impugnare sententiam christianae fidei, quae ponit mundum esse novum; contra quas expedit, ut christianus studeat diligenter, ut sciat eas perfecte solvere, si haereticus aliquis eas opponat. Haec sunt rationes: Solutio [6.] Primo hic diligenter considerandum est quod nulla quaestio [potest esse quae] disputabilis est per rationes, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quomodo se habeat veritas in illa, quantum per rationem humanam comprehendi potest. Et huius declaratio est, quia omnes rationes per quas disputatur, ex rebus acceptae sunt: aliter enim essent figmentum intellectus; philosophus autem omnium rerum naturas docet: sicut enim philosophia docet ens, sic partes philosophiae docent partes entis, ut scribitur IV Metaphysicae, et de se patet; ergo philosophus omnem quaestionem per rationem disputabilem habet determinare: omnis enim quaestio disputabilis per ratione cadit in aliqua parte entis, philosophus autem omne ens speculatur: naturale, mathematicum et divinum; ergo omnem quaestionem per rationes disputabilem habet philosophus determinare, et qui contrarium dicit, sciat se proprium sermonem ignorare.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
