Latin
1.46 to 1.49
Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate 1.46-49
Not analysed yet
Ex his apparet manifeste quod naturalis non potest ponere aliquem motum novum, nisi ipsum praecedat aliquis motus qui sit causa eius; ergo, cum necesse sit in mundo ponere aliquem motum primum -,non enim contingit abire in infinitum in motibus quorum unus sit causa alterius -sequitur quod naturalis ex sua scientia et suis principiis quibus ipse utitur, non potest ponere primum motum novum. Ideo quod Aristoteles VIII Physicorum quaerens utrum motus aliquando factus sit, cum prius non esset, et utens his principiis, quae modo dicta sunt, et loquens ut naturalis, ponit motum primum aeternum ex utraque parte. Ipse etiam in eodem VIII Physicorum quaerens, quare quaedam quandoque moventur, quandoque quiescunt, respondet quod hoc est, quia moventur a motore semper moto. Quia enim motor a quo moventur, est motor motus, ideo diversimode se habet, propter hoc facit sua mobilia quandoque moveri et quandoque quiescere. Illa autem quae semper moventur, ut corpora caeli, moventur a motore immobili, semper uno modo se habente in se et ad sua mobilia. Si ergo naturalis non potest secundum sua principia ponere motum primum novum, ergo nec ipsum mobile [primum], quia mobile causaliter praecedit motum, cum ipsum sit aliqua causa eius. Ergo nec naturalis potest ponere mundum novum, cum mobile primum non praecessit mundum in duratione. Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest. Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia, factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio. Ideo naturalis creationem considerare non potest. Quomodo enim naturalis illud considerat quod ad sua principia non se extendunt? Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.