Latin
1.53 to 1.54
Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate 1.53-54
Not analysed yet
Si autem ulterius opponas, cum haec sit veritas quod homo mortuus immediate redit vivus et idem numero, sicut ponit fides christiana quae in suis articulis verissima est, nonne naturalis negans hoc dicit falsum? Dicendum ad hoc quod simul stant motum primum et mundum esse novum [per causas superiores], et tamen non esse novum per causas naturales et principia naturalia, sic simul stant, si quis diligenter inspiciat, mundum et motum primum esse novum et naturalem negantem mundum et motum primum esse novum dicere verum, quia naturalis negat mundum et motum primum esse novum sicut naturalis, et hoc est ipsum negare ex principiis naturalibus esse novum: quicquid enim naturalis, secundum quod naturalis, negat vel concedit, ex causis et principiis naturalibus hoc negat vel concedit. Unde conclusio in qua naturalis dicit mundum et primum motum non esse novum, accepta absolute, falsa est, sed si referatur in rationes et principia ex quibus ipse eam concludit, ex illis sequitur. Scimus enim quod qui dicit Socratem esse album et qui negat Socratem esse album, secundum quaedam uterque dicit verum. Sic verum dicit christianus, dicens mundum et motum primum esse novum, et primum hominem fuisse, et hominem redire vivum et eundem numero, et rem generabilem fieri sine generatione, cum tamen hoc concedatur possibile esse per causam cuius virtus est maior, quam sit virtus causae naturalis; verum etiam dicit naturalis qui dicit hoc non esse possibile ex causis et principiis naturalibus: nam naturalis nihil concedit vel negat nisi ex principiis et causis naturalibus, sicut etiam nihil negat vel concedit grammaticus secundum quod huiusmodi nisi ex principiis et causis grammaticalibus. Et quia naturalis solum considerans virtutes causarum naturalium, dicit mundum et motum primum non [posse esse] novum, ex eis, fides autem christiana, considerans causam superiorem quam sit natura, dicit mundum posse esse novum ex illa, ideo non contradicunt in aliquo. Sic ergo patent duo: unum est quod naturalis non contradicit christianae fidei de aeternitate mundi, et aliud est quod per rationes naturales non potest ostendi mundum et motum primum esse novum.