# De Mundi Aeternitate 1.57-60

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.57 to 1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.57

Et hoc idem dico de tertia et quarta parte scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum ut declaratum est de geometria. Et hoc manifestum est illi qui provectus est in his scientiis et qui scit posse earum. [9.] Quod autem nec metaphysicus possit ostendere mundum esse novum, patet sic: mundus dependet ex voluntate divina, sicut ex sua causa sufficiente; sed metaphysicus non potest demonstrare aliquem effectum in duratione posse sequi suam causam sufficientem, sive posse postponi suae causae sufficienti; ergo metaphysicus non potest demonstrare quod mundus sit coaeternus voluntati divinae, mundus sit factus nisi divine. Item, qui non potest demonstrare hanc fuisse formam voluntatis divinae, ut ab aeterno voluerit mundum producere in hora in qua factus est, ille non potest demonstrare mundum esse novum nec coaeternum voluntati divinae, quia volitum est a volente secundum formam voluntatis; sed metaphysicus non potest demonstrare talem fuisse formam voluntatis divinae ab aeterno: dicere enim quod metaphysicus possit hoc demonstrare, non solum figmento, sed etiam, credo, [cuidam] dementiae simile est: unde enim homini ratio, per quam voluntatem divinam perfecte investiget? [10.] Et ex his quae dicta sunt componitur syllogismus: nulla est quaestio cuius conclusio potest ostendi per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quantum per rationem est possibile, ut declaratum est; nullus autem philosophus per rationem potest ostendere motum primum et mundum esse novum, quia nec naturalis, nec mathematicus, nec divinus, ut patet ex praedictis, ergo per nullam rationem humanam potuit ostendi motus primus et mundus esse novus, nec etiam potest ostendi quod sit aeternus; quia qui hoc demonstraret, deberet demonstrare formam voluntatis divinae. Et quis eam investigabit? Ideo dicit Aristoteles, in libro Topicorum, quod "aliquid est problema de quo neutro modo opinamur, ut utrum mundus sit aeternus" vel non. Sunt enim multa in fide quae per rationem demonstrari non possunt, ut quod mortuum redit vivum idem in numero, et quod res generabilis redit sine generatione; et qui his non credit haereticus est, qui autem quaerit scire per rationem fatuus est.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
