Latin
1.65 to 1.67
Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate 1.65-67
Not analysed yet
<1> Ad primam. Omne incorruptibile habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem -de qua loquitur Philosophus in fine I Physicorum: "omne quod corrumpitur, abibit in hoc ultimum", id est in materiam, -nec etiam per corruptionem, largius accipiendo nomen, quam unquam accipit ipse Philosophus, quae scilicet corruptio cadere potest in omni ente quod habet aliam causam, quantum de se est. Nam omnis effectus, quamdiu durat, tamdiu conservatur in esse per aliquam suarum causarum, sicut apparet inducenti; quod autem per aliud in esse conservatur, deficere potest quantum de se est. Si utroque istorum modorum intelligitur incorruptibile, tunc vera est propositio maior quae dicit: omne incorruptibile habet virtutem, ut semper existat; et sic non est incorruptibilis [immo] nec aliquod ens habens aliam causam. Et tu probas: quod est ingenitum, est incorruptibile. Verum est corruptione quae opponitur generationi, quia sicut generatio est ex materia, sic corruptio sibi opposita est in materiam, scilicet in contrarium et non in puram negationem. Si tamen aliquid sit ingenitum, non oportet quod propter hoc ipsum sit incorruptibile corruptione largius sumpta, quae scilicet est non [in materiam nec] in contrarium, sed in puram negationem, sicut potest corrumpi omne ens causatum circumscripta virtute conservantis. Et hanc conservationem vocabant antiqui philosophi auream catenam, qua omne ens in suo ordine a primo ente conservatur, ipsum autem primum ens, sicut ante se non habet causam, sic ante se non habet conservans. Et, quia iam tactum est quod omne ens [quod est] citra primum conservatur in esse virtute primi principii, ideo magis hoc declaretur. Et primo per dicta auctorum. In Libro de causis scribitur sic: "Omnis intelligentiae fixio et essentia est per bonitatem puram quae est prima causa." Per eius essentiam intelligit eius productionem in esse, et per eius fixionem intelligit eius durationem. Et, si intelligentia durat per virtutem primi principii, tunc multo magis omnia entia alia. Et huic concordat illud quod scribitur in lege: "ex ipso et per ipsum sunt omnia".