# De Mundi Aeternitate 1.68-71

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.68 to 1.71. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.68

Item, Plato dicit loquens in persona primi principii ipsis inteligentiis haec verba: "plus valent ad aeternitatis vestrae custodiam mea voluntas quam vestra natura". Et idem ostenditur ratione. Ens causatum non habet de se naturam ut existat, quia, si de se naturam haberet ut existeret, alterius causatum non esset, sed quod durat et in esse conservatur virtute propria et non ex alia virtute superiori, hoc de se habet naturam ut existat; ergo nullum ens causatum in esse conservatur per se. Et ideo, sicut omnia entia quae sunt citra primum principium, sunt ex ipso, sic et per ipsum in esse conservantur, et si primum principium virtutem suam entibus auferret, entia penitus non essent. Et hoc est quod scribitur in Libro de Causis: "omnes virtutes dependentes sunt ex una prima virtute quae est virtus virtutum". Et Averroes Super secundum Metaphysicae loquens de hoc primo principio dicit: "quod illa causa magis est digna et in esse et in virtute quam omnia entia; omnia enim entia non acquirunt esse et virtutem nisi ab ista causa; est igitur ipsum ens per se et verum per se, et omnia entia alia [sunt] sunt entia et vera per esse et per veritatem eius". Item, virtus quae facit durationem aeternam, est virtus infinita, quia, si esset finita, tunc posset accipi virtus maior; ergo, cum non possit esse duratio maior quam sit duratio aeterna, sequeretur quod virtus maior non faceret maiorem durationem quam virtus minor, quod est impossibile; sed in nullo ente causato est virtus infinita, quia omne causatum est per transitum, sive per factionem acceptum, et hoc repugnat virtuti infinitae. Hoc idem etiam probatur ex alio. Quia virtus primi motoris maior est quam virtus alicuius motoris posterioris et infinito non potest aliquid esse maius, ergo in nullo ente causato est virtus infinita, nec duratio aeterna per se, sed per virtutem primi principii cuius virtus per se est aeterna et infinita. Et declaratur ratio: sicut duratione quae semper est non potest accipi maior duratio, sic oportet quod virtus quae facit durationem quae semper est sive aeterna, sit talis quod ea non potuit accipi virtus maior, et talis solum est virtus infinita.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
