# De Mundi Aeternitate 1.72-74

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.72 to 1.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.72

<2> Ad secundam rationem dicendum. Cum dicis: illud est aeternum quod non habet ante se aliquam durationem, dico quod falsum est. Licet enim tempus non sit ante mundum, aeternitas tamen est ante mundum: ipsa enim semper est. Tu dicis: illud nunquam est quod habet ante se durationem aeternam. Dico quod non oportet. Illud enim novum quod hodie factum est, habet ante se durationem aeternam, quia ipsam aeternitatem quae semper est, et tamen non est dicere quod ipsum nunquam est. <3> Ad tertiam rationem dicendum quod, licet ens, cuius productio est ex subiecto et materia, sive per generationem, dependeat ex duplici potentia, scilicet ex potentia activa sui agentis et ex potentia suae materiae, nihil enim fit ex materia, nisi illud ad quod ipsa habuit potentiam passivam, tamen illa quorum factio non est generatio nec ex materia, illa solum dependent ex sola potentia agentis principii, non materiae. Quomodo enim potes dicere quod illud dependet ex potentia materiae cuius productio non est ex materia, sicut est mundus? Apparet enim cuilibet quod factio mundi non potuit esse generatio. Unde, si non esset alius modus fiendi nisi generatio, nihil universaliter esset factum. Dico ergo quod mundus factus est et de novo factus est, quia non est coaeternus Deo. Et cum dicis: ergo potuit fieri, dico quod verum est: potuit fieri sola potentia agentis, non subiecti et materiae. Et quia iam in solutione tactum est quod aliquis effectus sufficienter dependeat ex sola potentia agentis, de quo aliquis dubitaret, ideo hoc declaratur sic: Omne illud cuius factio dependet ex materia, si materia non sit, ipsum [esse] impossibile est; totum ens quod est citra primum principium, factum est, quia causam habet, et illud voco ens factum quod habet aliam suae productionis; si ergo omnis factio dependet a materia, et nulla ex sola potentia agentis principii, et praeter totum ens quod est citra primum principium non erat materia aliqua, sequitur quod totum ens, quod est primum principium, esset impossibile; factum est ergo aliquid quod est impossibile esset fieri.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
