Latin
1.75 to 1.77
Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate 1.75-77
Not analysed yet
<4> Ad quartam rationem dicendum. Cum dicis: omne novum factum est per transmutationem, verum est solum de entibus quorum factio est per generationem: nam solum in generabilibus invenitur transmutatio. Unde et corpora caelestia quae habent substantias ingenitas, sicut transmutantur secundum situm, sic et generantur secundum situm. <5> Ad quintam rationem. Cum dicis: omne novum est in tempore, quoniam novum in aliqua duratione debet fieri in aliqua parte eius, quoniam si esset simul cum qualibet parte durationis illius, non esset novum in illa duratione, et sola duratio quae partes habet, tempus est, dico ad hoc quod aliquid potest dici novum duobus modis: aut quia est, cum prius non esset, sed habendo esse post suum contradictorium, non quod sit in aliqua parte durationis in qua est, et in alia non; et sic mundus est novus, et tale novum non oportet esse in tempore. Alio modo potest aliquid dici novum, quia in aliqua parte durationis in qua est, habet esse, in alia parte non-esse; et omne quod sic novum est, necessario est in tempore, quia sola duratio quae partes habet, tempus est; et sic mundus non est novus. Unde mundus in nulla duratione potest esse novus: non in tempore, quia mundus incepit cum tempore, ideo nulla pars temporis antecedit mundum; nec in aeternitate, quia aeternitas est indivisibilis, et quod est in aeternitate, semper uno modo se habet. <6> Ad sextam rationem dicendum. Cum dicis: omnis generatio est ex corrupto, verum est. Cum dicis secundo: omne corruptum prius est generatum, dico quod istam propositionem concedit naturalis, quia ipse ex suis principiis non potest ponere factionem rei generabilis et corruptibilis nisi per generationem. Qui tamen ponit factionem rei generabilis non esse per generationem, sicut debet ponere qui ponit primum hominem -homo enim est res generabilis, et eius productio non potest esse per generationem, si sit primus -ipse debet negare illam propositionem quae dicit: omne corruptum prius est generatum, quia ipsa contradicit suae positioni; primus enim homo aliquando corruptus est, cum tamen nunquam fuerit generatus. Unde illa ratio sexta innititur principiis naturalibus, et dictum est superius quod qui ponit mundum esse factum novum, dimittere debet causas naturales et quaerere causam superiorem.