# De Mundi Aeternitate 1.78-81

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.78 to 1.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.78

<7> Ad septimam rationem dicendum. Cum dicis quod effectus in duratione non potest sequi suam causam sufficientem, dicendum quod hoc verum est de causa agente per naturam, non de agente voluntarie. Sicut enim Deus aeterno intellectu potest nova intelligere, licet illa respectu sui non sint nova, sic aeterna voluntate potest nova agere. <8> Ad octavam rationem dicendum. Quod potens et volens de necessitate agit, hoc est verum in hora ad quam voluntas est determinata. Modo, licet aeterna sit potestas Dei qua potuit mundum facere, et voluntas qua voluit, quia tamen illa voluntas solum erat respectu horae in qua mundus factus sit, ideo mundus est novus, licet voluntas Dei sit aeterna. <9> Ad aliam rationem dicendum. Cum dicis: omnis effectus novus aliquam requirit novitatem in aliquo suorum principiorum, dico quod illud non oportet in agente per voluntatem, quia secundum antiquam voluntatem possunt fieri actiones novae praeter hoc quod facta sit transmutatio in voluntate vel in volente. Ad confirmationem rationis dicendum quod non solum potuit agens agere novum effectum, quia ipsum habet novam substantiam, aut, quia ipsum habet aliquam novam virtutem vel situm, vel, quia prius subiacebat impedimento, aut, quia in suo passivo ex quo agit, facta est nova dispositio, sed etiam aliquod agens potest producere effectum novum per hoc quod ipsum habet voluntatem aeternam determinatam ad aliquam horam in qua vult agere, secundum illam voluntatem. <10> Ad sequentem rationem dicendum est quod non oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum aeternum, sed oportet quod omne quod movetur post quietem reducatur ad motum primum sicut ad aliquam suam causam qui non est post quietem; unde licet motus primus sit novus, ipse tamen non est post quietem: non enim quaelibet immobilitas quies est, sed immobilitas eius quod natum est moveri, ut scribitur III Physicorum. Et ante motum primum non erat aliquod mobile natum moveri, et dico ante in duratione.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
