Latin
1.82 to 1.88
Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate 1.82-88
Not analysed yet
<11> Ad aliam rationem dicendum. Cum dicis: voluntas quae postponit volitum, exspectat aliquid in futuro, verum est solum de voluntate cuius actio est in tempore, quia solum in tempore est futuratio et exspectatio, sed de voluntate cuius actio est ante tempus, non est hoc verum; et actio voluntatis divinae est ante tempus, saltem illa qua mundum et tempus agebat. <12> Ad sequentem rationem dicendum est quod illa duo quae sunt in eadem duratione, simul sunt, si nulla pars durationis illius cadit inter illa, sicut duo temporalia simul sunt in tempore inter quae nulla pars temporis cadit; si tamen inter aliqua duo nulla cadit duratio propter hoc quod unum est in nunc aeternitatis et alterum est in nunc temporis, et sic nulla inter ea cadit duratio, non oportet quod talia sint simul. Sic se habet voluntas Dei quae est in nunc aeternitatis, et factio mundi quae est in nunc temporis. <13> Ad aliam rationem dicendum, sicut dicebatur. Tu arguis in contrarium, quia ponere talem formam voluntatis in Deo, hoc est fingere. Dicendum quod non est verum: non enim omnia figmenta sunt quae demonstrari non possunt. Ad illud quod tu secundo arguis, dico quod ex quo fuerit talis forma voluntatis divinae ab aeterno, talem oportuit esse modum procedendi voliti ex voluntate, ut volitum perfecte sit sic conforme voluntati. <14> Ad sequentem rationem dicendum. Cum dicis: ab antiqua voluntate inter quam et suum effectum non cadit transmutatio, non potest fieri novus effectus, hoc solum verum est de voluntate a qua procedit effectus per transmutationem; talis non est voluntas divina. <15> Ad aliud dico quod illud exemplum in aliquo est conveniens, licet non perfecte. Rationes ad partem oppositam gratia conclusionis concedantur, licet solvi possint, cum sint sophisticae.