# De Mundi Aeternitate 1.9-13

Boethius de Dacia, De Mundi Aeternitate, 1.9 to 1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-mundi-aeternitate/1.9

Item, vult Aristoteles VI Physicorum quod eiusdem rationis est magnitudo, motus et tempus, quantum ad finitatem et infinitatem; cum igitur nulla magnitudo sit infinita, sicut probat Aristoteles III Physicorum, ergo nec motus est infinitus, nec tempus, ergo nec mundus: cum mundus non sit sine istis. Item, si mundus esset aeternus, tunc infiniti homines essent generati et corrupti, homine autem corrupto manet substantia quae in corpore erat, anima [scilicet] rationalis, cum ipsa sit ingenerabilis et incorruptibilis, et sic tales substantiae infinitae essent simul in actu; infinita autem esse [simul] in actu est impossibile; ergo etc. Item, si mundus esset aeternus, tunc motus infinitus esset pertransitus et infinitum tempus, quia, si mundus esset aeternus, tunc tempus praecedens hoc instans esset infinitum; sed infinitum esse pertransitum et acceptum est impossibile; ergo, etc. Item, quod habet causam aliam, hoc habet initium; mundus habet causam aliam: ergo mundus habet initium; "mare enim factum est, quia mundus factus est", sicut dicitur II Meteororum; quod habet initium, non est aeternum; ergo, etc. [3.] In contrarium arguitur, et primo: quod mundus possit esse aeternus, et quod ex hoc nullum sequatur impossibile; secundo ostenditur quod mundus sit aeternus. Primum sic: licet effectus sequatur suam causam naturaliter, potest tamen simul esse cum sua causa in duratione; mundus et totum ens causatum est effectus primi entis; ergo, cum primum ens sit aeternum, mundus potest sibi esse coeternus. Maior patet, quia prioritas et posterioritas naturae et simultas durationis compatiuntur se. Minor etiam patet, quia, sicut in omni genere oportet quod primum sit causa omnium aliorum, sic et in genere entis oportet quod primum ens sit causa aliorum, et ex hoc sequitur quod illud primum ens sit ens non causatum, quoniam ipsum debet esse causa sufficiens rerum; sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam: aliter enim primum ens non esset.

---

Boethius de Dacia, DE MUNDI AETERNITATE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/deaeternitate.html.
