Latin
1.1 to 1.2
Boethius de Dacia, De Summo Bono 1.1-2
Not analysed yet
Cum in omni specie entis sit aliquod summum bonum possibile, et homo quaedam est species entis, oportet quod aliquod summum bonum sit homim possibile. Non dico summum bonum absolute, sed summum sibi, bona enim possibila homini finem habent nec procedunt in infinitum. Quid autem sit hoc summum bonum, quod est homini possibile, per rationem investigemus. Summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum optimam suam virtutem. Non enim secundum animam vegetativam, quae plantarum est, nec secundum animam sensitivam quae bestiarum est, unde et delectationes sensibiles bestiarum sunt. Optima autem virtus hominis ratio et intellectus est; est enim summum regimen vitae humanae tam in speculando quam in operando. Ergo summum bonum quod est homini possibile debetur sibi secundum intellectum. Et idea dolere debent homines qui tantum delectationibus sensibilibus detinentur quod bona intellectualia omittunt, quia suum summum bonum numquam attingunt; tantum enim sunt dediti sensibus quod non quaerunt quod est bonum ipsius intellectus. Contra quos exclamat Philosophus dicens: �Vae vobis homines qui computati estis in numero bestiarum ei quod in vobis divinum est non intendentes! �Divinum autem in homine vocat intellectum; si enim in homine aliquid divinum est, dignum est quod hoc sit intellectus. Sicut enim quod in tota universitate entium optimum est hoc divinum est, ita et quod in homine optimum est hoc divinum vocamus. Praeterea, cum intellectus humani una sit potentia speculativa et alia practica, quod apparet ex hoc quod homo quorundam est speculativus quorum non est activus, ut aeternorum, et quorundam etiam est activus secundum regimen intellectus per quod operatur medium eligibile in omnibus actionibus humanis, ex hoc scimus has duas potentias intellectuales in genere esse in homine. Summum autem bonum quod est homini possibile secundum potentiam intellectus speculativam est cognitio veri et delectatio in eodem. Nam cognitio veri delectabilis est. Intellectum enim delectat intellegentem, et quanto intellectum magis fuerit mirabile et magis nobile, et quanto intellectus comprehendens fuerit maioris virtutis in comprehendendo perfecte, tanto delectatio intellectualis est maior. Et qui gustavit talem delectationem spernit omnem minorem ut sensibilem, quae in veritate minor est et vilior. Et homo qui eam eligit propter eam vilior est, quam qui eligit primam. Unde ex hoc quod intellectum delectat intellegentem vult Philosophus in XI. Metaphysicae quod intellectus primus vitam habet voluptuosissimam. Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentiaquid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina? ideo habet vitam voluptuosissimam. Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.