# De Summo Bono 1.3-5

Boethius de Dacia, De Summo Bono, 1.3 to 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-summo-bono/1.3

Item, summum bonum quod est homini possibile secundum intellectum practicum est operatio boni et delectatio in eadem. Quid enim maius bonum potest homini contingere secundum intellectum practicum quam operari medium eligibile in omnibus actionibus humanis et in illa delectari? Non enim est iustus nisi qui in operibus iustitiae delectatur. Et eadem modo intellegendum est de operibus aliarum virtutum moralium. Ex his quae dicta sunt manifeste concludi potest quod summum bonum quod est homini possibile est cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque. Et quia summum bonum quod est homini possibile est eius beatitudo, || sequitur quod cognitio veri et operatio boni et delectatio in utroque sit beatitudo humana. Propter hoc enim ars militaris ordinata est in civitate a legislatore, ut expulsis hostibus cives possint vacare virtutibus intellectualibus contemplantes verum et virtutibus moralibus operantes bonum et vivant vitam beatam; in his enim duobus consistit vita beata. Hoc enim est maius bonum quod homo a deo recipere potest et quod deus homini dare potest in hac vita. Et ille homo rationabiliter longam vitam desiderat, qui eam propter hoc desiderat, ut perfectiorem se reddat in hoc bono. Qui enim perfectior est in beatitudine, quam in hac vita homini possibile esse per rationem scirnus, ipso propinquior est beatitudini quam in vita futura per fidem expectamus. Et cum tantum bonum sit homini possibile, sicut jam dictum est, dignum est ut omnes actiones humanae in ipsum dirigantur, ut ipsum concludant. Sicut enim omnes actiones in loge aliqua rectae sunt et ut oportet, cum tendunt in finem legis, et meliores secundum quod fini legis propinquiores, actiones autem, quae adversantur fini legis, vel quae deminutae suntnon perfectae secundum praecepta legisvel etiam indifferentesscilicet nec oppositae fini legis nec secundum praecepta legis omnes tales actiones peccatum sunt in lege illa, secundum tamen magis et minus, ut patere potest ex dictis, sic est in homine, quia omnes intentiones et consilia, actiones et desideria hominis quae tendunt in hoc summum bonum, quod est homini possibile, quod iam dictum est, recta sunt et secundum quod oportet. Et cum homo sic operatur, naturaliter operatur, quia operatur propter summum bonum ad quod innatus est. Et cum operatur sic bene ordinatus est, quia tunc ordinatur ad optimum et ultimum suum finem. Omnes autem actiones hominis quae non ordinantur ad hoc bonum vel quae non sunt tales, per quas homo redditur fortior et magis diapositus ad operationes, quae ordinantur ad hoc bonum, peccatum sunt in homme. Unde homo felix nihil operatur nisi opera felicitatis vel opera per quae redditur fortior vel magis habilis ad opera felicitatis. Ideo felix sive dormiat sive vigilet sive comedat, felicitor vivit, dummodo illa facit, ut reddatur fortior ad opera felicitatis.

---

Boethius de Dacia, DE SUMMO BONO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/desummobono.html.
