# De Summo Bono 1.6

Boethius de Dacia, De Summo Bono, 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius-de-dacia/de-summo-bono/1.6

Unde omnes actiones hominis, quae non diriguntur in hoc summum bonum hominis, quod iam dictum est, sive opponantur sibi, sive sint indifferentes, peccatum sunt in homine, secundum tamen magis et minus, ut patet ex se. Et omnium illarum actionum causa est inordinata concupiscentia, quae etiam est causa omnis mali in moribus. Inordinata etiam concupiscentia hominis ipsa est causa maxime impediens hominem a suo desiderate naturaliter. Cum enim omnes homines naturaliter scire desiderant, paucissimi tamen hominum, de quo dolor est, studio sapientiae vacant inordinata concupiscentia eos a tanto bono impediente. Videmus enim quondam pigritiam vitae sequi, quosdam autem voluptates sensibiles detestabiles et quondam desiderium bonorum fortunae. Et ita omnes hominen hodie impedit inordinata concupiscentia a suo summo bono exceptis paucissimis honorandis viris; quos voco honorandos, quia contemnunt desiderium sensus et sequuntur delectationem et desiderium intellectus insudantes cognitioni veritatis rerum; quos etiam voce honorandem, quia vivunt secundum ordinem naturalem. Nam sicut omnes virtutes inferiores, quae sunt in homine, naturaliter sunt propter virtutem supremamnutritiva enim est propter sensitivam, eo quod sensitiva perfectio est corporis cuiusdam animati, corpus autem animatum non potent esse sine nutrimento, nutritiva autem virtus est quae nutrimentum alterat et convertit, propter quod contingit quod nutritiva in homine sit propter sensitivam. Sensitiva autem est propter intellectivam, eo quod intellecta in nobis sunt ex imaginatis, ideo difficilius illa intellegimus, quae secundum se esse imaginatum habere non possunt in nobis. Imaginatio autem non comprehendit nisi post sensum, cuius probatio est, quia omnis imaginans sensibiliter afficitur. Unde secundum Philosophum imaginatio sive phantasia est motus factus ex sensu secundum actumsic operationes omnium virtutum inferiorum quae sunt in homine sunt propter operationes virtutis supremae, quae est intellectus. Et inter operationes virtutis intellectivae, si aliqua est optima et perfectissima, omnes naturaliter sunt || propter illam. Et cum homo est in illa operatione, est in optimo statu qui est homini possibilis. Et isti sunt philosophi, qui ponunt vitam suam in studio sapientiae. Unde omnes virtutes quae sunt in philosopho operantur secundum ordinem naturalem: prior propter posteriorem et inferior propter superiorem et perfectiorem. Omnes autem alii homines qui vivunt secundum virtutes inferiores eligentes operationes enim et delectationes, quae sunt in illis operibus, innaturaliter ordinati sunt et peccant contra ordinem naturalem. Declinatio enim hominis ab ordine naturali peccatum est in homine, et quia philosophus ab hoc ordine non declinat, propter hoc contra ordinem naturalem non peccat.

---

Boethius de Dacia, DE SUMMO BONO. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/boethiusdacia/desummobono.html.
