Latin
1.7 to 1.8
Boethius de Dacia, De Summo Bono 1.7-8
Not analysed yet
Est etiam philosophus virtuosus moraliter loquendo propter tria. Unum est quod ipse cognoscit turpitudinem actionis, in qua consistit vitium, et nobilitatem actionis, in qua consistit virtus, ideo facilius potest eligere unum istorum et vitare reliquum et semper agere secundum rectam rationem, qui cum sic agit numquam peccat. Hoc autem non contingit ignoranti, nam ignorantem grave est recte agere. Secundum est quia qui gustavit delectationem maiorem spernit omnem delectationem minorem; philosophus autem gustavit delectationem intellectualem in speculando veritates entium, quae est maior quam delectatio sensus; ideo spernit delectationes sensibiles. Et plura peccata et vitia sunt in excessu delectationis sensibilis. Tertium est quia in intellegendo et speculando non est peccatum, in simpliciter enim bonis non est possibilis excessus et peccatum; actio autem philosophi est speculatio veritatis; ideo philosophus est facilius virtuosus quam alius. Ideo philosophus vivit sicut homo innatus est vivere et secundum ordinem naturalem, cum onmes virtutes in eo inferiores et actiones earum sint propter virtutes superiores et actiones earum, et omnes universaliter propter virtutem supremam et actionem ultimam, quae est speculatio veritatis et delectatio in illa, et praecipue veritatis primae; numquam enim satiatur appetitus sciendi, donec sciatur ens increatum. Quaestio enim de intellectu divino est naturaliter sciri desiderata ab omnibus hominibus, ut dicit Commentator. Desiderium enim cuiuslibet scibilis est aliquod desiderium primi scibilis, cuius probatio est quod quanto entia magis appropinquant primo scibili, tanto magis illa scire desideramus, et tanto magis in speculatione eorum debectamur. Ideo philosophus speculando entia causata, quae sunt in mundo, et naturas eorum et ordinem eorum ad invicem inducitur in speculationem altissimarum causarum rerum, quia cognitio effectuum est quaedam manuductio in cognitionem suae causae; et cognoscens causas superiores et naturas earum esse tales, quod necesse est eas habere aliam causam, inducitur in cognitionem primae causae. Et in speculando consistit delectatio et maior, cum intellegibilia sint nobiliora. Ideo philosophus ducit vitam valde voluptuosam. Philosophus etiam cognoscens et considerans quod necesse est hanc causam esse sibi ipsi causam essendi, hoc est aliam causam non habere; si enim in mundo nihil esset quod aliam causam non haberet, universaliter nihil esset.