Latin
4
Boethius, Brevis Fidei Christianae Complexio 4
Unproofread scanNot analysed yet
Reparatur itaque humanum genus, atque propriæ naturæ vitium, quod prævaricationis primus auctor infuderat, amplecti non crevitque contumacia quam dudum diluvii uuda puniverat,etquaa per numerosam annorum seriem permissa fuerat vivere, in brevitate annorum humana aetas addicta est; maluitque Deus non jam diluvio punire genus humanum, sed eodem permanente eligere viros per quorum seriem aliqua generatio commearet, exqua nobis Filium proprium vestitum humano corpore, mundi in fine concederet. Quorum primus est Abraham, qui cum esset aetate confectus, ejusque uxor decrepita, in senectute sua repromissionis largitione habere filium meruerunt. Hic vocatus est Isaac, atque ipse genuit Jacob. Idem quoque duodecim patriarchas, non reputanteDeo ineorum numero quos more suo natura produxerat. Hicergo Jacob cum filiis ac domo sua transigendi causa Ægyptum voluit habitare; atque illic per annorum seriem multitudo concrescens cceperunt esse suspicioni Ægyptiacis imperiis, eosque Pharao magna ponderum mole premi decreverat et gravibus oneribus afligebat. Tandem Deus, Ægyptii regis dominationem despiciens, diviso mari Rubro, quod nunquam ante natura ulla cognoverat, suum transduxit exercitum, ductore Moyse et Aaron. Postea igitur, pro eorum egressione altis Ægyptus plagis vastata est, cum nollet dimittere populum. Transmisso itaque, ut dictum est, mari Rubro, venit per deserta eremi ad montem qui vocatur Sinai, ibique universorum conditor Deus volens sacramenti futuri gratia populos erudire, per Moysen data lege constituit quemadmodum et sacrificiorum ritus et populorum mores instruerentur; et cum multis annis multas quoque gentes per viam debellassent, venerunt tandem ad fluvium qui vocaturJordanis, duce jam Jesu filio Nave, atque ad eorum transitum quemadmodum aquæ maris Rubri,ita quoque Jordanis fluenta siccata sunt; perventumque est per eam civitatem quae nunc Hierosolyma vocatur. Atque dum ibi Dei populus moraretur, post judices et profetas, reges instituti leguntur: quorum post Saulem primatum David de tribu Juda legitur adeptus fuisse. Descendit itaque ab eo per singulas successiones regium stemma, perductumque est usque ad Herodis tempora, qui, primus ex gentibus, memoratis populis legitur imperasse. Sub quo exstitit beata Virgo Maria, quae de Davidica stirpe pervenerat, quae humani generis genuit Conditorem. Hoc] autem ideo, quia multis infectus criminibus mundus jacebat in mortem, electa est una gens, in qua Dei mandata clarescerent; ibique missi prophetas et alii sancti viri, per quorum admonitionem ipse certe populus a tumore pervicaciae revocaretur; illi vero, eosdem occidentes, in suae nequitiae perversitate manere voluerunt.