# Brevis Fidei Christianae Complexio 5

Boethius, Brevis Fidei Christianae Complexio, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/brevis-fidei-christianae-complexio/5

Atque jam in ultimis temporibus non prophetas nequealios sibi placitos,sed ipsum Unigenitum suum Deus per virginem nasci constituit,u humana salus, quae per primi hominis inobedientiam deperierat, per hominem Deumrursus repararetur; et quia exstiterat mulier quae causam mortis primovirosuaserat, esset hæc secunda mulier quae vitae causam humanis visceribusapportaret.Necvilevideaturquod Dei Fi- Ii us ex virgine natus est, quoniam praeter naturae modum conceptus et editus est. Virgo itaque de Spiritu sancto incarnatumDei filium concepit, virgo peperit, post ejus editionem virgo permansit, atque hominisfactusestidemqueDeifilius;itautin eo et divinae, naturæ radiaret splendor, et humanæ fragilitatis appareret assumptio. Sed huic tam sanae atque veracissimæ fidei exstiterant multiquidiversa gamrent; et, præter alios, Nestorius et Eutyches repertores haereseos exstiterunt: quorum unus hominem solum, alter Deum solum putavit asse.rcre, nec humanum corpus, quod Christus induerat,de humanae subtantiæ participatione venisse. Sed haec hsectenus.

---

Boethius, Brevis Fidei Christianae Complexio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa006/stoa0058.stoa006.opp-lat3.xml.
