Latin
Book 3, De Specie
Boethius, Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut generis supra significationes distinxitaequivocas, ita idem in specie facit dicens non esse specieisimplicemsignincationem,etponitquidem duas: longæ autem Dluresessemanifestumest. quasidcirco praeteriit. ne lectoris animum prolixitate confuderet. Dicitautem primum quidem speciem figuram uniuscujusque vocari, quæ ex accidentium congregatione perficitur. Cautissime autemdictumestuniuscujusque, hæc enim secundum accidens dicitur, quaa cuique individuo forma est; eaenim non exsubstanliali quadam forma species,sed ex accidentibus evenit. Aliaestenimsubstantialisformae species,qusehumanitas nuncupatur, ea quae non est quasi supposita animali, sed est tanquam ipsa qualitas substantiam monstrans; hæc enim et ab hac diversa est quae uniuscujusquecorporiaccidentaliterinsitaest, et ab ea quae genus deducitin partes; postremumque plura sunt quae cum eadem sint, diversis tamen modis ad aliud atque ad aliud relata intelliguntur, ut hanc ipsam humanitalem iu eo quod ipsa est si perspexeris. Species est ea quae substantialem determinat qualitatem:si sub animali eam intelligendo locaveris, deducit auimalis in separticipationem,separaturque a cæteris animalibus, ac fit species generis; quod si uniuscujusque proprietatemconsideres,id estquam virilis vultus,quam firmus incessus,c3eteraque quibus individua conformantur,etquodammodo depinguntur, haec est accidentis species secundum quam dicimus quemlibet illum imperio esse aptum propter formae eximiam dignitatem; huic aliam adjungit speciei significationem,id est eam quam supponimus generi. Nos vero triplicemspeciei significationem esse subjicimu5,unam quidem substantialem qualitatem,aliam cujuslibet propriam formam individui, tertiam de qua nunc loquitur,qusp sub genere collocatur. Credendumvero est propter obscuritatem ejus quam nos adjecimus, quia nimirum altiorem atque eruditiorem quaereret intellectum,ea tacita prætermissa que cæteras edidisse: cujusquidemspeciei haec exempla subjecit,uthominem quidem animalis speciem,album autem coloris, triangulum vero figurae; haec enim omnia species nuncupantur eorum quae sunt genera, animal quidem hominis color autem albi, figura vero trianguli.