Latin
Book 5
Boethius, Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 39
Unproofread scanNot analysed yet
Primam proprii et speciei differentiam dicit, quoniam species potest aliquando in alias species derivari,id esl,potest esse genus: ut animal, cum sit species animati potest esse genus hominis(sed nunc nondehisspeciebusloquitur quæ sunt specialissimæ atque hunc confunderevidetur errorem,quod cum de his speciebus dicere proposueritquae essent ultimae, nunc de hisqusesunt subalternæ,et saepe locum generis obtineant disserit; propria vero nullo modo genera esse possunt, quoniam specialissimis adaequantur. Quae quoniam genera esse nequeunt, nec propria quae sunt ipsis æqualia esse permittuntur. Rursusspeciessemperante subsistit quam proprium nisi enim siL homo,risibile esse non poterit,et cum ista simul sint, tamen substantiae cogitatio praecedit proprii rationem. Omne enim proprium in accidentis genere collocatur. Eo enim differt ab accidenti,quia circa omnem solam quamlibet unam speciem vim propriae prædicationis continet: accidens autem quando continet ad multas species potest diffundi. Quod si priores sunt substantiæ quamaccidentia(species vero substantia est, proprium vero accidens), non estdubium quin prior sit species,proprium vero posterius. Discernuntur etiam species a proprio actus potestatisque natura, species enim actu semper individuis adest,propriavero non semper,sed aliquoties actu, potestate autem semper. Socrates enim et Plato actu sunt homines, non vero semper actu rident, sed risibiles esse dicuntur, quia. tamet. si non rideant,ridere tamen possunt. Natura itaque species ut proprium semper subjectis adest,sed actu species, proprium vero non semper actu, ut dictum est. At rursus quoniam diffinitio substantiam monstratquorum diversæ sunt diffinitiones, diversas necesse est esse substantias:speciei vero et proprii diversæ sunt diffinitiones,diversae igitur sunt substantiae. Est autem speciei diffiDitio sub genere esse,et de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit praedicari, quam superius frequenter expositam nunc iterare non opus esl. Proprium vero ita diffinitur: proprium est quod et omni et semper speciei adest. Quod si diffinitiones diversæ sunt, non est dubium speciem, et proprium secundum naturæ suæ terminos discrepare.