Latin
Book 2, De Genere
Boethius, Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 4
Unproofread scanNot analysed yet
Dicitur autem et aliter rursus genus illud quod est uniuscujusque generationis principium, vel ab eo qui genuit, vel ab eo loco, in quo quis genitus est. Sic enim Oresiem quidem dicimus a Tantalo genus habere, Bylum autem ab Hercule. Et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero Alheniensem: etenim patria principium est uniuscujusque generationis,quemadmodum et pater: hæc autem videtur esse promptissima significatio generis Romani enim dicuntur qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidze, qui exgenere descendunt Cecropis,et eorum proximi.