# Commentaria in Porphyrium A Se Translatum 4

Boethius, Commentaria in Porphyrium A Se Translatum, Book 2, De Genere. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/commentaria-in-porphyrium-a-se-translatum/4

Dicitur autem et aliter rursus genus illud quod est uniuscujusque generationis principium, vel ab eo qui genuit, vel ab eo loco, in quo quis genitus est. Sic enim Oresiem quidem dicimus a Tantalo genus habere, Bylum autem ab Hercule.Et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero Alheniensem: etenim patria principium est uniuscujusque generationis,quemadmodum et pater: hæc autem videtur esse promptissima significatio generis Romani enim dicuntur qui ex genere descendunt Romuli, et Cecropidze, qui exgenere descendunt Cecropis,et eorum proximi.

---

Boethius, Commentarii In Porphyrium A Se Translatum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa007/stoa0058.stoa007.opp-lat3.xml.
