Latin
Poem 5.2
Boethius, Consolatio Philosophiae, carmina 5.2
Not analysed yet
Πάντ' ἐφορᾶν καὶ πάντ' ἐπακούειν
Puro clarum lumine Phoebum
Melliflui canit oris Homerus;
Qui tamen intima uiscera terrae
Non ualet aut pelagi radiorum
Infirma perrumpere luce.
Haud sic magni conditor orbis:
Huic ex alto cuncta tuenti
Nulla terrae mole resistunt,
Non nox atris nubibus obstat;
Quae sint, quae fuerint ueniantque,
Vno mentis cernit in ictu;
Quem quia respicit omnia solus
Verum possis dicere solem.