# Consolatio Philosophiae, carmina 5.5

Boethius, Consolatio Philosophiae, carmina, Poem 5.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/consolatio-philosophiae-carmina/5.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/consolatio-philosophiae-carmina/5.5

Quam uariis terras animalia permeant figuris!
Namque alia extento sunt corpore pulueremque uerrunt
Continuumque trahunt ui pectoris incitata sulcum;
Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
Et liquido longi spatia aetheris enatet uolatu;
Haec pressisse solo uestigia gressibusque gaudent
Vel uirides campos transmittere uel subire siluas.
Quae uariis uideas licet omnia discrepare formis,
Prona tamen facies hebetes ualet ingrauare sensus;
Vnica gens hominum celsum leuat altius cacumen
Atque leuis recto stat corpore despicitque terras.
Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
Qui recto caelum uultu petis exserisque frontem,
In sublime feras animum quoque, ne grauata pessum
Inferior sidat mens corpore celsius leuato.

---

Boethius, Consolatio Philosophiae, carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/BOETH%7Ccons%7C001.
