Latin
Book 1, De diffinitione et divisione numeri, et diffinitione paris et imparis
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et primum quid sit numerus diffiniendum est. Numerus est unitatum collectio, vel quantitatis acervus ex unitatibus profusus. Hujus igitur prima divisio est in imparem atque parem. Et par quidem est, qui potest in aequalia duo dividi, uno medio non intercidente. Impar vero quem nulius in aequalia dividit quin in medio praedictus unus int ercidat. Et hæc quidem hujusmodi diftinitio vulgaris est et nota.