Latin
1.1 to 1.13
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Inter omnes priscæ auctoritatis viros qui, Pythagora duce, puriore mentis ratione viguerunt, constare manifestum est haud quemquam in philosophiæ disciplinis ad cumulum perfectionis evadere, nisi cui talis prudentiae nobilitas quodam quasi quadrivio vestigatur, quod 'recte solertiam intuentis non latebit. Est enim sapientia rerum quæ sunt suique immutabilem substantiam sortiuntur comprehensio veritatis. Esse autem illa dicimus, que nec intentione crescunt, nec retractione minuuntur, nec variationibus permutantur, sed in propria semper vi, suae se naturae subsidiis nixa custodiunt. Hæc autem sunt qualitates, quantitates, formæ, magnitudines, parvitates, æqualitates, habitudines, actus, dispositiones, loca, tempora, et quidquid adunatum quodammodo corporibus inveuitur. Quæ ipsa quidem natura incorporea sunt, et immutabilis substantiaeratione vigentia, participatione vero corporis permutantur, et tactu variabilis rei, in vertibilem inconstantiam transeunt. Hæc igitur (quoniam utdictum est, natura immutabilem subs tantiam vimque sortita sunt) vere proprieque esse dicuntur. Horum igitur, id est, quae suut proprie, quæque suonomineessentisenominantur, scientiam, sapientia profitetur. Essentias autem gemiuæ partes sunt, una continua, et suis partibus juncta, nec ullis finibus distributa, ut est arbor, lapis, et omnia mundi hujus corpora, quæ proprie magnitudines appellantur. Alia vero disjuncta a se, et determinata partibus, et quasi acervatim in unum redacta concilium, ut grex, populus, chorus, acervus, et quidquid eorum quorum partes propriis extremitatibus terminantur, et ab alterius fine discretæ sunt. His, proprium nomen est multitudo. Rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres vel quatuor, vel tetragonus, velquilibet numerus, qui,ut sit, nullo indiget. Alia vero per seipsa non constant, sed ad quiddam aliud referuntur ut duplum, ut dimidium, ut sesquialterum, vel fsesquitertium, et quidquid tale est, quod nisi relatum sit ad aliud, ipsum esse non possit. Magnitudinis vero, alia sunt manentia, motuque carentia, alia vero, quæ mobili semper rotatione vertuntur, nec ullis temporibus acquiescunt.