Latin
1.10.1 to 1.10.18
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.10.1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Pariter antem impar numerus est qui et ipse quidem paritatis naturam substantiamque sortitus est, sed in contraria divisione, naturas numeri pariter paris opponitur. Docebitur namque quam longe hic dissimili ratione dividatur. Nam quoniam par est, in partes aequales recipit sectionem, partes vero ejus mox indivisibiles atque insecabiles permanebunt, ut sunt 6, 10, 14, 18, 22, et his similes. Mox enim hos numeros si in gemina fueris divisione partitus, incurris in imparem, quem secare non possis. Accidit autem his quod omnes partes contrarie denominatashabent, quam sunt quantitates ipsarum partium quae denominantur. Neque unquam fieri potest ut quælibet pars hujus numeri ejusdem generis denominationem quantitatemque suscipiat. Semper enim si denominatio fuerit par, quantitas partis erit impar, et si fuerit denominatio impar, quantitas erit par, ut in 18. Secunda ejus pars est, id est medio, quod paritatis nomen est 9, quae impar est quantitas. Tertia vero quoe impar cst denominatio sex, cui par pluralitas est. Rursus si convertas, sexta pars quae par est denominatio, tres sunt, sed ternarius impar est. Et nona pars, quod impar est voeabulum, qui par numerus est. Atque idem in aliis cunctis qui sunt pariier impares invenitur. Neque unquam fieri potest, ut cujuslibet partis, sit ejusdem generis nomen et numerus. Fit autem horum procreatio numerorum, si ab uuo disponantur, quicunque duobus differunt, id est omnibus imparibus naturali sequentia atque ordine constitutis. Namque hi si per binarium numerum multiplicentur, omnes pariter impares, rite pluralitas dimensa efficiet. Ponatur enim prima unitas, id est i, et post hanc qui ab hac duobus differt, id est 3 et post hunc qui rursus a superiore duobns, id est a, et hocin infinitum. Et sit hujusmodi dispositio i, 3, 5, i, 9, 11, 13, 15, 17, 19. Hi ergo naturaliter sequentes impares sunt, quos nullus in medio par numerus distinguit: hos si per binarium numerum multiplices, efficies hoc modo, bis unum, id est qui dividitur quidem, sed ejus partes indivisibles reperiuntur propter insecabilis unitatis naturam.