# De Arithmetica Libri Duo 1.10.37-42

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, 1.10.37 to 1.10.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.10.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.10.37

Et idem eorum quoque qui super hos sunt terminos medietas est. Atque hoc usque ad extremos omnium terminorum, ut ill eo ordine qui est pariter imparium numerorum 2, 6. lOjunctus binarius cum denario 1'2 explet, cujus senarius medietas invenitur. Si vero fuerint duae medietates junctæ, ipsæ utraeque æquales erunt super se terminis constitutis. Ut est in hoc ordine, 2, 6, 10, 14, Juncti enim 2 et i4, in 16 crescunl, quos senarius cum denario copulatus efficiet. Atque hoc in numerosioribus terminis initio sumpto a mediis evenit, usque dum ad extrema veniatur.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
