# De Arithmetica Libri Duo 1.16

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, Book 1, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.16

Hi-s vero contra se positis, id:est primo et incomposito et, secundo et composito, et naturali diversitate disjunctis, alius in medio consideratur, qui ipse quidem compositus sit, et secundus, et alterius recipiens mensionem, atque ideo, et partis alieni vocabuli capax, sed cum fuerit ad alium ejusdem generis numerum comparatus, nulla cum eo communi mensura conjungitur, nec habebunt partes aequivocas, ut sunt 9 ad 25, nulla hos communis numerorum mensura metitur, nisi forte unitas quae omnium numerorum mensura communis est. Et hi quidem non habent aequivocas partes. Nam quae in tertia est, in 25 non est, et quae in 25 quinta est, ill novenario non est. Ergo hi per naturam utrique secundi et compositi sunt, comparati vero ad se invicem primi incompositique redduntur, quod,utrosque nulla alia mensura metitur, nisi unitas quae ab utrisque denominata est. Nam in novenario nona est, in 25 vigesima quinta.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
