# De Arithmetica Libri Duo 1.21

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, Book 1, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.21

Ad aliquid vero quantitatis, duplex est prima divisio. Omne enim, aut æquale est, aut inaequale, quidquid alterius comparatione metitur. Et æquale quidem est, |quod ad aliquid comparatum, neque minore summa iufra est, neque majore transgreditur, ut denarius denario, vel ternarius ternario, vel cubitum cubito, vel pes pedi, ethis similia. Hæc autem pars relatae ad aliquid quantitatis, id est, aequalitas, naturaliter indivisa est. Nullus enim dicere potest quod æquaJitatis hoc:quidem tale est, illud vero hujusmodi. Omnis enim æqualitas unam servat in propria moderatione mensuram. Illud etiam quod qiue ei quantitas comparatur, non alio vocabulo atque ipsa cui comparatur edicitur. Nam quemadmodum amicus amico amicus est, vicinusque vicino, ita dicitur æqualis a quali. Inæqualis vero quantitatis gemina divisio est. Secatur enim quod inæquale est in majns atque minus, quae contraria sibimet denominatione funguntur. Namque majus minore majus est, et minus majore minus est, et utraque non eisdem vocabulis, quemadmodum secundum aequalitatem dictum est, sed diversis distantibusque signata sunt, ad modum discentis scilicet, vel docentis, vel cædentis, vel vapulantis, vel quaecunque ad aliquid relata, aliter denominatis contrariis comparantur.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
