Latin
Book 1, Chapter 22
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Majoris vero inæqualitatis quinque partes sunt. Est enim una quae vocatur multiplex, alia superparticularis, tertia superpartiens, quarta multiplex superparticularis, quinta multiplex superpartiens. His igitur quinque majoris partibus, oppositæ sunt aliae quinque partes minoris, quemadmodum ipsum majus minori semper opponitur, quæ minoris species, ita singillatim speciebus quinque majoris his quae supradictae sunt opponuntur, ut eisdem nominibus nuncupentur, sola tantum sub praepositione distantes, Dicitur enim submultiplex, subsuperparticularis, subsuperpartiens, multiplex subsuperparticularis, et multiplex subsuper partiens.