# De Arithmetica Libri Duo 1.23.1-15

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, 1.23.1 to 1.23.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.23.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/1.23.1

Rursus multiplex est prima pars majoris inaequalitatis, cunctis aliis antiquior naturaque praestantior, ut paulo post demonstrabimus. Hic autem numerus hujusmodi est, ut comparatus cum altero, illum contra quem comparatus est, habeat plus quam semel. Quod primum in naturalis numeri dispositione conveniet, namque ad unum cuncti qni sequuntur, omnium ordine multiplicium sequentias varietatesque custodiunt. Ad primum enim, id est unitatem, duplus, triplus, quadruplus, atque ita in ordinem progredientes, omnes texuntur multiplices quantitates. Quod autem dictum est, plus quam semel, id a binario numero principium capit, et in infinitum per ternarium quaternariumque et cæterorum ordinem sequentiamque progreditur. Contra hunc vero discriminatus est ille qui vocatur submultiplex, et haec quoque prima minoris quantitatis species est. His autem numerus hujusmodi est, qui in alterius comparatione productus, plu3 quam semel majoris numerat summam, sua scilicet.quantitate cum eo æqualiter inchoans, aequaliterque determinans. Idem autem dico numerat quod metitur. Si igitur his solum majorem' numerum minor numerus metiatur, subduplus vocabitur, si vero ter subtriplus, si quater subquadruplus, et fit per haec in infinitum progressio, additaque eos semper subpropositione nominabis, ut unus duorum subduplus, trium subtriplus, subquadruplus appelletur, et consequenter. Cum autem naturaliter multiplicitas et submultiplicitas infinita sit, eorum quoque species per proprias generationes in infinita consideratione versantur. Si enim positis in naturali constitutione numeris, singulos per suas consequentias pareseligas, omnium ab uno parium atque imparium sese sequentium duplices erunt, et hujus speculationis terminus non deficit. Ponatur enim naturalis.numerus hoc modo, i, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 15,16, 17, 18, 19,20. Horum ergo si primum sumas parem, id est 2, primi duplus erit, id est unitatis. Si vero sequentem parem, id est 4, secundi duplus est, id est duorum. Si vero tertium parem sumas, id est i, tertii numeri in naturali constitutione duplus est, id est ternarii.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
