Latin
1.27.2.18 to 1.27.2.35
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.27.2.18-35
Unproofread scanNot analysed yet
unus enim semel, unus est, et est potestate tetragonus. Item bis duo sunt. Ter 3 9, quos in semetipsas multiplicationes primi ordinis perfecere. Circum ipsos vero qui sunt, id est circum angulares, longilateri numeri sunt. Longilateros autem voco, quos uno se supergredientes numeri multiplicant. Circum enim sunt et 6, sed duo nascuntur ex uno et duobus, cum unum bis multiplicaveris, sed unitas a binario unitate praeceditur. Sex vero a duobus et tribus, bis enim tres senarium reddunt. Novenarium vero, sex et 12 claudunt, qui 1'2 ex tribus nascuntur et 4. Ter enim fiunt f2. Senarius vero, ex duobus et tribus, bis enim faciunt 6. Qui omnes, uno majoribus lateribus procreati sunt. Nam cum G ex binario ternarioque nascuntur, tres binarium numerum uno superant. Cunctique alii ejusdem modi sunt, utprimoetsecundoordine adalterutrum multiplicatis terminis procreentur, ita ut quod naseilur ex duobus longilateris altrinsecus positis, etbismedio tetragono, tetragonus sit. Et rursus quod ex duobus altrinsecus tetragonis, et uno medio longilatero bis facto nascitur, ipse quoque tetragonus sit. Et ut angulorum totius descriptionis ad angulares tetragonos positorum unius anguli sit prima unitas alterius vero qui contra est tertia. Bini vero altrinsecus anguli, secundas habeant unitates et duo angularium tetragouorum anguli, aequum faciunt quod sub ipsis continetur, illi quod tit ab uno illorum qui est altrinsecus angulorum. Multa enim sunt alia quae in hac descriptione utilia possunt admirabiliaque perpendi, qu£ e interim propter castigatam introducendi brevitatem ignota esse permittimus. Nunc vero ad sequentia propositum convertamus.