Latin
1.32.58 to 1.32.63
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.32.58-63
Unproofread scanNot analysed yet
et secundo, id est; cundus primo secundis et tertio, id est 64. duobus Videsne ut ex superbipartiente duplus superbipartiens exortus sit? At vero si supertripartientem ponam, duplex sine dubio tripartiens invenitur, ut in sn bjecta descriptione perspicuum est: Sic ergo de superparticularibus vel de superpartientibus multiplices superparticulares vel multiplices superpartientes oriuntur. Quare constat omnium inæqualitatum aequalitatem esse principium, ex eadem enim inaequalia cuncta nascuntur. Ac de liis quidem hactenus disserendum esse sredidimus, ne vel infinita sectemur, vel circa res obscurissimas ingredientium animos detinentes, ab utilioribus moraremur.