Latin
Book 1, Chapter 6
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si hæc etiam per alterutras species difiinienda sunt, dicetur imparem numerum esse, qui unitate differt a pari, vel incremento, vel diminutione. Item par numerus est, qui Imitate differ! ab impari, vel incremento, vel diminutione. Si enim pari unum dempseris vel unum adjeceris, et impar efficitur, vel si impari idem feceris, par continuo procreatur.