Latin
1.60 to 1.67
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.60-67
Unproofread scanNot analysed yet
Sphæricam vero atque astronomicam tanto prsecedit, quanto duae reliquae disciplinæ hanc tertiam natura præcedunt. In astronomica enim, circuli, sphæra, centrum, parallelique circuli, mediusque axis est, quæ omnia geometricæ disciplinae curae sunt. Quare est etiam ex hoc ostendere seniorem geometricae vim, quodomnis motus est post quietem, et natura semper statio prior eat. Mobilium vero astronomica, immobilium 'geometrica fdoctrina est, vel quod harmonicis modulationibus motus ipse celebratur astrorum. Quare constat quoque musicae vin:, astrorum Jcursus antiquitate praecedere, quam superare natura arithmeticam dubium non est, cum prioribus, quam illa est, antiquior videatur. Proprie tamen ipsa numerorum natura, omnis astrorum cursus, omnisque astronomica ratio constituta est. Sic enim ortus occasusque colligimus, sic tarditates velocitatesque errantium siderum custodimus, sic defectuset multiplices lunsevariationesagnoscimus. Quare quoniam prior, ut claruit, arithmeticae vis est, hinc disputationis sumamus exordium.