Latin
1.9.15 to 1.9.36
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 1.9.15-36
Unproofread scanNot analysed yet
Ponatur enim pariter paris ordo, ab uno usque, hoc modo 1,2, 4, 8, 16, 32, 64,, et ea sit summa maxima. In hoc igitur quoniam pares dispositiones sunt, nna medietas non potest inveniri. Sunt igitur duae, id est 8 et 16, quae considerandæ sunt, quemadmodum ipsae sibi respondeant. Totius enim summae, id est, octava pars est 16, sexta decima 8. Rursus super has partes qua? sunt, ipsa3. sibi invicem respondebunt, id est 32 et 4. Nam 32 quarta pars est totius summae, vero trigesima secunda. Rursus super has partes 64, secunda pars est, vero sexagesima quarta. Donec extremitates limitem faciant, quas dubium non est eadem responsione gaudere. Est enim omnis summa, semel, unus vero, centesimus vigesimus octavus. Si autem impares terminos ponamus, id est summas (idem enim terminos, quod summas, nomino), secundum imparis naturam, potest una medietas inveniri, atque una sibi ipsa est responsura. Si enim ponatur hic ordo 1, 2, 4, 8, 16, 33, 64, una erit sola medietas, id est 8. Qui summæ totius pars est octava, et sibi ipsi ad denominationem quantitatemque convertitur. Eodemque modo, sicut superius, circa ipsum qui sunt termini, donant sibi mutua nomina, secundum proprias quantitates, vocabulumque permutant. Nam sexta decima pars est totius summae, 16 vero quarta. Et rursus super hos terminos, 32 secunda pars est totius summse, vero trigesima secunda, et semel tota summa 64 sunt, sexagesima quarta vero uuitas invenitur. Hoc igitur est quod dictum est, omnes ejus partes et nomine et quantitate pariter pares inveniri. Hoc quoque multa consideratione, multaque constantia divinitatis perfectum est, ut ordinatim dispositæ minores summae in hoc numero et super seipsas coacervatae sequenti minus uno semper sequentur. Si enim unum jungas his qui sequuntur duobus, fiunt 3, id est, qui uno minus quaternario cadunt. Et si superioribus addas 4, sunt 7, qui ab octonario sequente sola unitate vincuntur. Sed si eosdem supradictis adjunxeris, 15 ilent, qui par 16 numeri existeret quantitati, nisi minor unitas impediret.