# De Arithmetica Libri Duo 2.1.1-15

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, 2.1.1 to 2.1.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.1.1

Superioris libri disputatione digestum est quemadmodum tota inæqualitatis substantia a principe sui generis æqualitate 'processerit. Sed quae rerum elementa sunt, ex eisdem principaliter omnia componuntur, et in eadem rursus resolutione facta resolvuntur. Ut quoniam articularis vocis elementa sunt litterae, ab eis est syllabarum progressa conjunctio, et in easdem rursus terminatur extremas, eamdemque vim obtinetsonus in musicis. Jamvero mundum corpora non ignoramus efficere. Namque (ut ait) ex imbri terraque omnia gignuntur et igni; sed inhaec rursus ejus elementa fit postrema resolutio. Ita igitur, quoniam ex aequalitatis margine cunctas inaequalitatis species proficisci videmus, omnis a nobisinaequalitas ad aequalitatem rursus,:velut ad quoddam elementum proprii generis resolvatur. Hoc autern trina rursus imperatione colligitur, eaque resolvendi ars. Datis'quibuslibet tribus terminis, inaequalibus quidem, sed proportionaliter constitutis, id est, ut eamdem medius ad primum vim proportionis obtineat quam qui est extremus ad medium in qualibet inæqualitatis ratione, vel in multiplicibus, vel in superparticularibus, vel in superpartientibus, vel in iis quæ ex his procreantur, hoc est multiplicibus superparticularibus, vel multiplicibus superpartientibus. eadem atque una ratione indubitata constabit. Propositis enim tribus (ut dictum est) terminis, æquis proportionibus ordinatis, ultimum semper medio detrahamus, et ipsum quidem ultimum, primum terminum collocemus, quod de medio relinquitur, secundum. De tertia vero propositorum terminorum summa'auferemus unum primum, et dnos secundos eos qui de medietate relicti sunt, et id quod ex tertia summa relinquitur, tertium terminumconstituemus. Videbis igitur hoc facto, in minorem modum summas reverti, et ad principaliorem habitudinem comparationes proportionesque reduci, ut si sit quadrupla proportio, primo ad triplam, inde ad duplam, inde ad æqualitatem usque remeare. Et si sit superparticularis sesquiquartus, primo ad sesquitertium, inde ad sesquialterum postremo ad tres aequales terminos redire. Hoc autem nos exempli gratia in multiplicitantum proportione docebimus Solertem vero, in aliis quoque inæqualitatis speciebus id experientem, eadem ratio praeceptorum juvabit.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
