Latin
Book 2, Chapter 16
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.16
Unproofread scanNot analysed yet
Septem vero angulorum jfigura est, cum ad eumdem ordinem progressionis uno plus quam in sex angulorum figura numero intermisso superiori conjunseris. Nam si quatuor interpositis, qui sese quinario vincant, aggregaveris, heptagoni continuo figura nascetur, ut hi numeri sint eorum radices, et ut superius dictum est) fundamenta. Qui vero ex his constant hi sunt. Novem vero angulorum secundum eumdem ordinem forma procreatur, ita ut secundum aequalem progressionem primi quoque eorum numeri distent. Nam in triangulo qui sunt numeri, quæ prima supeificiei figura est, uno sese tantum numeri praecedunt, qui scilicet eorum naturam descriptionemque perticiunt. In tetragono vero qui secundus est, duobus sese juncti numeri vincunt, et in pentagono 3, et in hexagono 4, et in heptagono 5, hujusque rei nullus est modus. Hoc autem nos subjectarum formarum descriptiones docebunt.