Latin
2.2.40 to 2.2.42
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.2.40-42
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero fuerint triplices et inferiores ordines, tripla se in suis terminis multiplicatione superabunt At in quadrupla, quadrupli, atque hoc infinita ductum speculatione non fallit. Angulares autem omnium multiplices evenire necesse est. Erunt autem duplicium quidem triplices, triplicium quadruplices, quadruplorum vero quincupli, et secundum eamdem ordinis incommutabilem rationem, sibimet cuncta consentient, quibus expositis, ad sequentem operis seriem competens disputatio convertatur.