Latin
2.23.16 to 2.23.29
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.23.16-29
Unproofread scanNot analysed yet
Similis quoque ratio in caeteris prospici potest, si eorum procreationes diligentius volueris perscrutari. Illae vero quae sunt a tetragono pyramides, eadem tetragonorum super se compositione nascuntnr. Descriptis enim cunctis tetragonis,, id est: si unitatem primam ex hac dispositione preesunam, erit mihi potestate et vi pyramis ipsa unitas, nondum etiam opere atque actu. At si huic tetragonum superponam, id est 4, nascetur pyramis quinque numerorum quae duobus tantum numeris per latera positis continetur. Sin vero his sequentes adjecero, fiet mihi n, numerorum forma pyramidis, qLl'e per latera trtbus unitatibus concludatur. Atque huic si sequentem tetragonum j superponam, tricenaria mihi pyramidis forma producitur. In his quoque omnibus pyramidibus tot erunt unitates per latera quantae in se fuerint numerorum aggregatæ quantitates. Nam unitas, quae prima pyramis est, unum solum id est seipsam, gerit in latere. Quinque vero quae constant ex i et 4, duobus per latera designatur, et 14, quae ex tribus numeris compositis fit, ternano numero in latere posito constituitur. Hanc autem pyramidum generationem monstrat subjecta descriptio: Tetragoni. Pyramides a totragonis. Et ad eumdem modum cunctae a cæteris mult-iangulis profectae formae, in altioris summae spatia producuntur. Omnis enim multorum angulorum forma, ex sui generis figura unitati superposita, ab uno ingredielltibus ac pyramidum constituendas figuras usque in infinita progreditur. Et ex hoc equidem apparere necesse est triangulas formas caeterarum figurarum esse principium, quod omnis pyramis a quacunque basi profecta, vel a quadrato, vel a pentagono, vel ab hexagono, vel ab heptagono, vel a quocunque similium, solis triangulis usque ad verticem continetur.