Latin
Book 2, Chapter 27
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.27
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo si ab unitate tantum discrepent qui multiplicantur, descripti superius numeri protendentur. Si vero aliquo numero, ut ter septem, vel ter quinque, vel aliquando modo alio, etnoneorum latera soladiscrepent unitate, non vocabitur hic numerus parte altera longior, sed antelongior. Alterum enim apud Pytliagoram'vel sapientia: ejus haeredes, nulli alii nisi tantum binario ascribebatur. Hunc alteritatis principium esse dicebant. Eamdem autem naturam, et semper sibi similem consentientemque, nullam aliam nisi primaevam ingeneratamque unitatem. Sinanus autem numerus, primus est unitate dissimilis idcirco quod primus ab unitate disjungitur, atque ideo alteritatis cujusdam principium fuit, quod ab illa prima et semper eadem substantia, sola tantum est unitate dissimilis. Merito ergo dicenturhi numeri parte altera longiores, quod eorum latera unius tantum sese adjecta numerositate prsecedunt. Argumentum est autem alteritatem in binario numero juste constitui, quod non dicitur alterum nisi e duobus ab his in quos bene loquendi ratio non negligitur. Amplius quod impar numerus, sola unitate perfici monstratus est, par vero sola dualitate, id est solo binario numero. Nam cujuscunque medietas est unus, Ille imparest,cujus vero 2, hicparitaterecepta,in gemina aequa disjungitur. Quare dicendum estimparem numerum, ejusdem atque in sua se natura tenentis, immutabilisque substantiae esse participem, idcirco quod ab unitate formetur, parem vero, alterius plenum esse naturae idcirco quod a dualitate completur.