Latin
Book 2, Chapter 29
Boethius, De Arithmetica Libri Duo 2.29
Unproofread scanNot analysed yet
Quos autem superius laterculos diximus, quæ sunt et ipsæ quidem solidæ figuræ, hoc modo fiunt. Quotiens æqualibus spatiis in longitudinem latitudinemque porrectis, minor his additur altitudo. Ut sunt hujusmodi ter bis, qui sunt 18, vel quater bis, vel alio quolibet modo, ut his in longitudinem, latitudinemque æquis, minor altitudo ducatur. iii definiunturhocmodo; Laterculi sunt, qui fiunt ex æqualibus fequaliter in minus. Asseres vero et ipsæ quidem figuræ sunt solidæ, sed hoc modo ut ex aequalibus æqualiter ducantur in majus. Nam si æqua fuerit latitudo longitudini, et major sit altitudo, illae figurae a nobis asseres, a Græcis clocides nominantur, ut si quis hoc modo faciat i- quater novies, qui inde procreantur asseres nominati sunt. Sphenisci vero, quo cuneolos superius appellavimus, hi sunt qui, ex inaequalibus inaequaliter ducti, per inaequalia crevere; cubi vero, qui ex æqualibus aequaliter per aequalia producti sunt.