# De Arithmetica Libri Duo 2.30.1-11

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, 2.30.1 to 2.30.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.30.1

Ac de solidis quidem figuris, hæc ad præsens dicta sufliciant. Qui autem de natura rerum propinquis investigantes rationibus, quinque in matheseos disputatione versati, quid in quaque re esset proprium, subtilissime peritissimeque ediderunt, hi rerum omnium naturas in gemina dividentes, hac speculatione distribuunt. Dicunt enim omnes omnium rerum substantias constare ex ea qua: propriæ sumque semper habitudinis est, nec ullo modo permutatur, et ea scilicet naturaquae variabilis motus est sortita substantiam. Et illam primo immutabilem naturam, unius ejusdemque substantiæ vocant, hanc vero alterius, scilicet quo a prima illa immobili discedens prima sit altera. Quod nimirum ad unitatem pertinet, et ad dualitatem, qui numerus primus ab uno discedens, alter factus est. Et quoniam cuncti secundum unitatis speciem naturamque impares numeri formatisunt, quoque ex his coacervatis tetragoni tiUTht, duplici modo ejusdem substantiæ participes esse dicuntur, quod vel ab æqualitate formantur tetragoni, vel coacervatis in unnm numeris imparibus procreantur. llli vero qui sunt pares, quoniam binarii numeri formæ sunt, quique ex his coacervati collectique in unam congeriem, parte altera, longiores numeri nascuntur hi secundum ipsius binarii numeri naturam, ab ejusdem substantiæ natura discessisse dicuntur, putanturque alterius naturse esse participes, idcirco quoniam cum latera tetragonorum ab æqualitate progressa, in æqualitatem propriæ latitudinis ambitum tendant, hi adjecto uno ab aequalitate laterum discesserunt, atque ideo dissimilibus lateribus et quodammodo alteris a se conjunguntur. Quare nobis notum est, quod ex his ea qua? sunt in hoc mundo, conjuncta sunt. Aut enim propria;, immutabilis, ejusdemque substantiæ est, quod Deus, vel anima, vel mens est, vel quodcunque propriæ naturae incorporalitate beatur, aut mutabilis, variabilisque naturas, quod corpo ribus indubitanter videmus accidere. Unde nunc nobis monstrandum est, hac gemina numerorum natura, quadratorum scilicet et parte altera longiorum, cunetas numeri species cunctasque habitudines, vel relatae ad aliquid quantitatis, ut multiplicium vel superparticularium et cæterorum, vel ad seipsam considerataj, ut formarum quas dudum in superiore disputatione descripsimus informari, ut quemadmodum mundus ex immutabili, mutabilique substantia, sic omnis numerus ex tetragonis, qui immutabilitate perficiuntur, et ex parte altera longioribus, qui mutabilitate participant, probetur esse conjunctus.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
