# De Arithmetica Libri Duo 2.37

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, Book 2, Chapter 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.37

Illud igitur perspiciendum est, quod si idem tetragoni et parte altera longiores disponantur, ita ut alternatim sibi permixti sint, tanta in liis est conjunetio, ut alias sibi in eisdem proportionibus communicent, discrepent autem differentiis. Alias vero differentiis pares sint, proportionibus distent. Disponantur enim in ordinem iidem illi superiores tetragoni, et parte altera longiores ab uno. Ergo in superiore formula hoc maxime intuendum est. Namque inter unum, qui est tetragonus, et 2, dupla proportio est, inter 2 et 4: dupla. Hic ergo tetragonus, cum parte altera longiore, atque hic cum sequente tetragono, eodem proportione junguntur, differentiis vero non iisdem. Namque duorum atque unius sola unitas diffeientia est, sed iidem duo a quaternario solo binario relinquuntur. Rursus, si 2 ad speculeris, dupla est proportio: si quatuor ad sex, habitudinem sesquialteram recognosces. Hic ergo in proportionibus discrepant, in differentiis pares sunt. Namque et quatuor a duobus, et 6 a quatuor, eodem binario distant. In sequentibus etiam eodem modo sicut in primis fuit, ratio constat. Nam eadem proportio est differentiis non eisdem. Nam 4 ad 6 et 6 ad 9, sesquialtera proportione junguntur, autem quaternarium duobus, vero senarium tribus prEetereunt. In sequentibus etiam eadem ratio speculabitur, et semper alternatim, nunc quidem eaedem proportiones, alix differentiæ sunt, nunc autem, ordine permutato, iisdem differentiis aliae proportiones. Semperque in quibus differunt, secundum naturalis numeri ordines tetragoni et parte altera longiores sese superabunt, tantum quod geminatis summulis naturalis numeri fit progressio. Quod mirum videri non debet, nos enim ipsas summas tetragonorum et parte altera longiorum geminamus ad primas secundasque proportiones. Differentiæ. Eædem quoque differentiæ, mirabilem in modum a toto per sequentes partes, et per easdem unitates quibus superius creverunt, progrediuntur. Namque inter unum et duo tantum unitas intercedit, quæ unitatis cui æqualis est totum est, binarii vero, medietas. Eodem modo inter 2 et tantum duo sunt, qui binarii totum sunt, quaternarii medietas. Inter quaternarium vero et senarium iidem duo sunt, ad quaternarium medietas, ad senarium pars tertia. Tres vero qui sequuntur, qui inter 6 et constituti sunt medii, sunt quidem senarii dimidium, pars vero tertia novenarii.Et rursus ternarius, qni novenarii tertia pars est, duodenarii quarta est, et ad eumdem modum usque. in finem descriptionis, geminatis hujusmodi partibus. sicut ipsa qnoque summarum comparatio geminata est, aequas partium progressiones aspicies.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
