# De Arithmetica Libri Duo 2.40

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, Book 2, Chapter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/de-arithmetica-libri-duo/2.40

Et de his quidem sufficienter dictum est. Nunc res admonet, quædam de proportionibus disputantes, qtue nobis vel ad musicas speculationes, vel ad astronomicas subtilitates, vel ad geometricas considerationis vim, vel etiam ad veterum lectionum intelligentiam prodesse possint, arithmetica introductione commodissime terminare. Est igitur proportionalitas, duarum vel trium vel quotlibet proportionum, assumptio ad unum atque collectio. m autem communiter definiamus: Proportionalitas est duarum vel plurium proportionum similis habitudo, etiamsi non eisdem quantitatibus et differentiis constitutae sint. Differentia vero est, inter numeros quantitas. Proportio est duorum terminorum ad se invicem quædam habitudo, et quasi quodammodo continentia. Quorum compositio quod efficit,proportionale est. Ex junctis enim proportionibus-proportionalitas fit. In tribus autem terminisrninima proportionalitas invenitur. Fit etiam in pluribus, sed longior, ut binarius ad unum, quoniam duo sunt termini, duplam obtinet proportionem sin vero quatuor contra compares, et hic quoque dupla proportio est, quos tres terminos si continue consideres, ex duabus proportionibus fit proportionalitas. Et est proportionalitas, unum ad duo, et duo ad quatuor. Est enim proportionalitas, ut dictum est, collectio proportionum in unumque redactio. Fit etiam etin longioribus. Nam si quatuor illis octo velis adjungere, et his 16, et his 32, et deinceps duplus qui sequuntur, fit in omnibus dupla proportionatas ex proportionibus duplis. Igitur quoties unus atque idem terminus, ita duobus circum se terminis commuuicat, ut ad uuum dux sit, ad alium comes, hæc proportionalitas continua vocatur, ut unus, duo, quatuor. Est enim aequalitas in his proportionis, et quemadmodum sunt 4 ad 2, sic sunt duo ad unum. Et rursus, quemadmodum unus ad duo, sic duo ad quatuor. Et secundum qualltiLatem quoque numeri, eodem modo est. Quantum euim tres superant binarium, tantum binarius unitatem, et quantum unus a duobus minor est, tantum'binarius a ternario superatur. Sin vero alius ad unum refertur terminus, alius vero ad alium, necesse est habitudinem disjunctam vocari. Ut ad:æqualitatem quidem proportionis sunt, 1, 2, 4, 8; sic enim sunt quemadmodum duo ad unum, si octo ad quatuor, et 'conversim, quemadmodum unus ad duo, sic quatuor ad octo. Et permutatim, quemadmodum quatuor ad unum, sic octo ad binarium. Secundum quantitatem vero numeri, ut sunt 1,2, 3,4; quantum euim unus a duobus vincitur, tantum ternarius a quaternario superatur. Et quanlum duo unum vincunt, tanto ternarium quaternarius transit. Permixtim etiam, quanto unus tribus minor est, tanto binarius quaternario, vel quanto tlernarius unitatem superat tanto binarium transgreditur quaternarius.

---

Boethius, De Arithmetica Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa009/stoa0058.stoa009.opp-lat2.xml.
